Mediathek

Erfordia Latina (Oktober 2017)

Lateinmagazin

122. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 25. Oktober 2017: Ilmtalradweg


> Download

__________________________________________

121. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 18. Oktober 2017: Erntedankfestpredigt Langewiesen 2017 | Coubertin-Sportgymnasium in Erfurt


> Download

Contio congregata in Christo! Quam affabre ornata ecclesia nostra hodie in vacunalibus christianis, in festo de messibus invectis. Ecce fructus generum omnium multicolores, panis cum crusto inter alias escas, flores formosissimi - omnia ita facta, ut visus saturari non possint, ut manus nostrae a tactu rerum bonarum vix sufflaminari possint. Quotannis in communitatibus ecclesiasticis industrii sedulique homines fructus collocari curant, ut visui nostro blandiantur. Verisimiliter multitudo inter vos dixerit: Et mihi res tales gaudio sunt. Idem valet etiam apud homines, quibus horti sunt. Et illi dixerint: Isti mihi gaudio sunt, isti horti. Absque ullo dubio labor multus, qui antea faciendus, non semper placet. Tamen, effectum frugiferum valde placet. Quod videri potest in horto pulchro, in florentibus, in crescentibus, in metendo, in manducando. Postea tranquillitas aequitasque animi regunt, fortasse vel felicitas. Inde mirum non est quare hortus comparetur in religionibus multis cum imagine vitae perfectae. Paradisum, desiderii nostri intimi scopus, hortus est. Hortus ubi omniaquaeque necessaria recipiam. Hortus ubi concordia plena inter me et aeternitatem efficitur. In textu biblico legendo dominicae huius quoque de horto quodam agitur. Propheta Isaia in capitulo 58 loquitur de populo Israel suppresso et turmentatis dato, cui salvatio fiat. Loquitur propheta in imagine horti: "Et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae." Imago efficax imprimis in regione ubi aqua deficiens ubicumque est. Ubi horti florentis structio opera maxima dicitur. Num nos nosmetipsos in tali imagine revidemus? Sumusne horti luxuriosi? An horti herbis inutilibus pleni, deplorabiles? Num nos homines nimis tenues, nimis parci? Num vita cotidiana, num labores nostri sensu carent ita ut omnia irrita esse opinemur? Utique, ita esse videtur quando oculis et auribus curas hominum circumcirca percipias. Multi fatigati sunt et spe decepti, nonnulli suscensent. Multi de laboris sui inanitate aut magnitudine desperant. Quaestiones oriuntur de bene vivendi modo, de rebus mihi mutandis ut existentia mea sit pulchrior et magis florens, ut sim velut hortus luxuriosus? Redeamus ad Isaiam et ad contextum biblicum de horto irriguo. Offensus erat enim Isaia propheta a nonnullis Israelitis contra Deum opprobria facientibus: Cur non sumus nos tibi curae? Operam navabamus ad omnia recte facienda, castigabamus nos, ieiunia tenebamus - tu autem ne visum quidem habes ad nos! Opprobria nobis notissima, nonne? Hodie quoque permulti queruntur de benevolentiae absentia. Opera datur, laboratur in multis - praemia autem neque exponuntur neque tribuuntur. Opprobria talia hodie non iam in Deum fiunt, sed in statum, in politicos, in homines excellentes. In omnes superiores qui sint magis benevoli. Isaia talia opprobria minoris habet. In nomine Dei petit ab Israelitis ut critice cogitent et de proprio habitu et de propria vivendi ratione. Ut cogitent de qualitate vitae communis omnium dierum. Num alius alium bene tractet, num iuvet fortior infirmiorem? Isaia docet Israelitas habitum a Deo propositum approbatumque. Ecce initium textus biblici capituli 58: "Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur. Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae." Isaia quasi manum suam placide in capita imponit ad convertenda capita in diversum dicens: intellege, homuncule, res inversae sunt. Noli expectare donec auxilium veniat aliunde. Ipse autem aliis consulas. Ipse ab hominibus circumdatus es, qui curae tuae egent. Imprimis autem misericordiae tuae egent. Si autem ipse apertus es versus eos, neque temetipsum neglexeris. Immo, his rebus effloresces ut hortus et habebis laetitiam et gaudium impletum. Itaque legi potest in fine textus capituli citati e libro Isaiae prophetae: "Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur." Agitur de permissione lata quam Isaia in nomine Dei dat. Homines infelices vocantur in mundi restaurationem, in rerum sanationem. Homines desperati sentient vires antea ignotas. Namque vires tales non solum in hominibus maioris momenti sunt. En mundi visionem inversam ad quam fides nostra christiana iterum atque iterum impellit. Una cum fidelibus aliarum religionum consensum habemus in hoc: hortus luxuriosus numquam fiet homo anxius invidusve. Hortus luxuriosus fit homo qui res amitti liceat, qui sese aperiat aliis, qui adsit in momento bono sine iudicio, qui ad omnia et omnes attentus sit. Cui homini, si id contigerit, videbuntur obscura clara fieri, videbuntur incrementa et auctiones. Iesus Christus ita sese gessit; nobis erit provocatio perennis, hodie magis fortasse quam temporibus elapsis. Vivimus enim in oeconomico systemate ambienti quod exigit turbas hominum semper desiderantes, semper cupidas, semper avidas esse. Id tentatio maxima nobis quoque est - itaque minus temporis agimus in rebus fruendis quam in rebus desiderandis. Societas moderna praefert hoc: desideria nova creentur ut homines magis consumant. Festum de messibus invectis. Dona pulchra in ara, signum gratiarum agendarum, voluntas ut res dividantur. Actus resistendi, signum quia nos nolumus invidia consumi. Quia nos volumus misericordia ali. Grati sumus de rebus iam datis, parati sumus ad divisionem rerum. Non coacti, sine timore Dei punituri. Haec omnia agamus propter expectatas divitias horti luxuriosi ubi aquae vivificantes numquam desunt. Et Dei pax rationem omnem superans corda nostra et sensus nostros conservet in Christo Iesu. [Predigt: Corinna Schwaiger, 2017, Erntedankfest Langewiesen]
__________________________________________

120. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 11. Oktober 2017: Grenzsicherungsstrategien im Imperium Romanum | Alter Angerbrunnen in Erfurt (auch auf altgriechisch)


> Download

imperator Caesar Domitinaus Augustus, cum Germani more suo e saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque regressum in profunda silvarum haberent, limitibus per centum viginti milia passuum actis non mutavit tantum statum belli, sed et subiecit dicioni suae hostes, quorum refugia nudaverat. [Frontinus (30-104), "Strategemata", über Limesbau unter Kaiser Domitian (81-96)] --- emit et Germanorum auxilia contra Germanos. omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum; et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam provincialibus redderet. ["Historia Augusta"/4.Jhdt. über Kaiser Antoninus Pius (128-161)]

____________________________________

119. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 4. Oktober 2017: Hl. Franz von Assisi | Franziskanerorden


> Download

Franciscus, Assisii in Umbria natus, patris exemplum secutus, a prima aetate mercaturam fecit. Gravi morbo correptus, cum convaluisset, coepit ardentius colere caritatis officia, et patri id indigne ferenti, bona omnia cessit, subiungens sibi in posterum maiorem facultatem fore dicendi: Pater noster, qui es in caelis. Cum autem ex Evangelio apstolicae pautertatis monita audisset, detractis calceis et una contentus tunica, cum duodecim socios adhibuisset, ordinem Minorum instituit; quem, a Summo Pontifice Innocentio tertio, caelitus admonito, confirmatum, mirifice propagavit. Mox in solitudinem montis Alverni se contulit, ibique die Exaltationis sanctae Crucis a Seraphim Crucifixi effigiem inter alas prae se ferenti, sacra accepti stigmata; in eius manibus, pedibus et latere clavorum et lanceae vestigiis apparentibus. Biennio post graviter aegrotans, in ecclesia sanctae Mariae Angelorum, ubi gratiae spiritum a Deo acceperat, frates ad paupertatem, patientiam et sanctae Romanae Ecclesiae fidem servandam hortatus, piissime animam efflavit quarto Nonas Octobris.



Zum Nachhören aller Sendungen seit Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg


26.10.2017

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.