Mediathek

Erfordia Latina (August 2017)

Lateinmagazin

114. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 30. August 2017: "Blankenburg" von Ludwig Bechstein


> Download

Blankenburg/Albimontium
Tres amici sese congregaverant circa monumentum ferro fuso in honorem principis Ludovici Borussici confectum. Qui homo pro patria pugnans in die decimo mensis Octobris anni 1806 haud procul a Salfelda Thuringorum mortem occubuerat. Ibi olim populi susurrantes erant amicos aspicientes, qui secundum viam ad Rudolphopolim ferentem loco heroico sese appropinquaverant. "Hic sors infelix multum movit", Otto dixit. "Regio omnis locus bellicosus fuit. Francogalli imperatores Lannes et Augereau triginties milia Gallorum in tredecies milia Borrussorum et Saxonorum impellebant. Anima principis efflata viam apertam fecit in directionem Ienae." Orbibatae nostri praeterea plagas in circuitu aspiciebant, regionem valde bellam, vallem Salae iucundam, in qua mons Kulm dominatur cum castello et visus vastissimus in septentrionem meridiem occidentem. Migratores autem a compito aliquo in vico Schwarza sese conferebant in oppidum Albimontium cui non sunt plus quam nongenti incolae et minus quam ducentae aedes. Situs eius depingendus vere, quem coronant ruinae castelli Greifenstein pacificae. Torrentes duo, Schwarza atque Rinne, ambo provenientes e vallibus venustis, hic confluunt et invitant migratores ad excursionem pergendam secundum flumen. Ut in pratis lucentibus silvosis et apud monumenta antiquitatis e fascinatione cerpant. Fascinatio quae fusa est in regiones istas. Vita quotidiana typice Thuringiensis in oppido Albimontio ut et situs valde placebant pictori cuidam in turba. Namque ad comitantes, qui se relaxabant in caupona Ad leonem, clamavit: "Debeo fugaciter delineare stratas cum curribus, caballos impatientes, aurigatores equos iungentes, raedas varias. Patientiam habetote! Eligo scaenam matutinam et imaginanter addo pastores et iumenta pellenda a possessoribus liberisve ad greges. Res cotidianas. Multi quaestum facientes, ut mos est in oppidis, addendi sunt. Ne obliviscar et aedificiorum affabre factorum neque curiae. Opus craticium cum trabibus castaneis, quod saepe in Thuringia videri potest, anteponam in imagine ut res in fundo magis efferantur." Velocitas loquendi et delineandi eadem fuit, amicis subridentibus. Severe respexit desuper in vitam cotidianam in oppido castellum ingens. Otto duxit amicos sursum ad ruinam. Semita pedestris declivissima fuit et odor in aere, qui videbatur alterius zonae geographicae esse. "Num odores Italiae circa nos sunt?" Wagnerius quaesivit. "Num spatiantes per prata lavandulae Apenninum attingemus?" Subridens Otto respondit monstrans agros varios praetereundos: "Videtis lavandulam et in Thuringia coli velut Augustae Taurinorum." Amici fuerunt in summo monte calcario, in quo fragmenta burgi Greifenstein sternuntur. Adhuc stat porta burgi in arcu, trans quem intraveris ad ruinas superiores visendas. Circumvallationes profundissimae muros duplices arcis circumdederant, quae e silva fagorum umbrosarum sese erigit. Fragmenta turris caducae, restantia cappellae, conclavium, cameratarum cellarum, vestigia excavationum ad irritum euntium: tales excavationes rarissime in burgis successum bonum habent. Porro domus voluptaria in fundamento stans - haec omnia visitatorem accipiunt necnon hedera capiens muros antiquos in viriditate aeterna vivificitantique, muros mortuos cum amore et compassione. "In isto burgo", dixit Otto ad amicos, "olim cunae erant imperatoris Germanici cui sors prona non fuit. Gravio Guntherus de Schwarzburg vicesimus primus natus est Albimontii anno 1304. Audacia eius maior fuit quam fortuna! Genus mortis notum est - nolo nos fatigare historia eius." Libenter et longissime migratores specula de monte arcis fruebantur. Salfelda et vallis Salae cum monticulis teneris bonum fragrantibus in terra Voigtland, ingressus in vallem Schwarza romanticissimam, oppidum ad montis pedem situm cum natura ambienti captantissima et silvis iugosis proximis: cuncta haec ad visiones diversas invitabant. Wagnerius delineavit partes ruinae ad perpetuam rei memoriam, Lenz et Otto, ut frons vento refrigeraretur, ante fenestram fractam sedebant. Ventum nubes impellebat ita ut umbrae earum amabiliter super prata ambularent. Relaxationis causa post ascensum vacuefacta est lagoena vini, in salutem omnium migrantium. Postea contra parietem iacta est lagoena. Wagnerius laborem suum finivit, monstravit opusculum amicis et pocula cum ambobus vacuefecit. "Omnia tam congruentia sunt nobis hoc in loco, ut mora gaudio esset", dixit pictor. "Caelum et terra in harmonia bellissima: sol radians et umbrae nubium, frondes virides et saxosae rupes. Ni fallor et vos ita sentitis et impleti estis amoenitate placida. Quae amoenitas animum bonum efficit. Utinam essent nobiscum in hac hora felici Rosabella et Engelbertha!" Aspectus Lenz ad amicum talia dicentem confirmavit desiderium. Otto somniavit de die quo amicos ad felix quoddam secretum ducturus esset. Oculos sursum in caeruleum perenne, in fidem aeternam quae homini paradisa innumerabilia in terra creat. Amici quoque somniaverunt. "Nihil melius quam silentium divinum" dixit primo poeta supinus iacens in humo. "Nihil melius quam sentimenta tranquilla, quae homini deliberanti symposium sapidissimum spiritale afferant. Plus philosophiae inest quam in decem systematibus philosophicis cum thesibus multis. Nosmetipsi Germani haud saepe ita agimus, interdum praesentientes talia suspicamur horis a deis benedictis. Ubi puri fructus reales spiritalesve sentimenta nostra maiorant. Francogallus etiam tempus minimum pro talibus reservat. Sed Italus Hispanusve in somniculis postmeridianis id vere sentit. Hindus autem vel felix fit in interioribus inspiciendis. Zephyris flantibus, floribus florentibus, papilionibus et odonatibus et scarabaeis volantibus, spondis explicatis: tunc natura et vita nos alloquuntur divinitus. Vita quotidiana dierum profestorum silent et proscynesin facimus ut vulgus, ubi dux magnus apparet. Spero fore ne obdormiatis! Si ita se habet excursio recohabitur. Quia voluntas mea omnia disponit hodie. Estote ergo attenti in fabellas meas quae de monte quodam Alsatiensi narrantur. Ibi in initio vallis Schwarza, quo cras ibimus, collis Hunenstein erigitur pedes octingentos alta. Habitaverat ibi olim femina quaedam staturae gigantis, pagi totius ducissa. Ei fuit filiola quae olim in pratis ambulabat. Ibi ex inopinatu invenit agricolam cum caballis duobus, arantem. Agricolam aratrum caballum in subligaculum suum posuit et in summum montem iit. Iubilans ibi ludibria sua nova exposuit ante matrem. Sed illa admonuit ante puellam dicens: "Fac referas omnia, hominem utilem, iumenta, instrumenta retro in vallem. Agricola non arante serente metente gigantes, montium possessores, fame peribunt." Tunc Lenz exclamavit: "Revera, nulla parabola, nulla fabula Arabiae melius docere scit quam ista fabula Germanica popularis!" Otto addidit: "Id quod semper dico et ego: Germania fabulis divitissima est. Doctrina monitione exemplis fabulae nostrae semimythicae sunt - ut fabula narrata de monte quodam Thuringiensi. Fabulae exquiri volunt. Itaque earum indagator sum factus." Postea migratores burgum Blankenburg liquerunt descensuri in vallem fluminis Rinne. Ibi Lenz cum amicis in montis locis praeruptis conchas petrificatas, zoolita, fossilia repperit. In sic dicta Fossa lapidea foliorum vestigia petrificata testimonia perhibent de periodo magis recenti. Otto dixit se invenisse tales res saepe in ruderibus castelli Neideck Arnstadiensis. Colloquentes familiarissime amici ascendebant vallem angustam Rinne, quam circumdant calcaria et saxa sedimentaria.


_____________________________

113. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 23. August 2017: Vier Häuser in Erfurt (Große Waage, Großer Pflug, Zum Sonneborn, Güldene Krone) | Fest des Hl. Philipp Benitius


> Download


Philippus, e nobili Benitiorum familia Florentiae natus, singulari visione a beatissima Virgine in Servorum suorum familiam, nupter institutam, est voactus. Primum in Senarii montis antrum concessit, ubi asperam quidem iugi corporis castigatione, sed Christi domini cruciatuum meditatione, suavem duxit vitam; deinde per universam fere Europam magnamque Asiae partem sodalicia septem dolorum Dei Matris instituit. Sui Ordinis generalis invitus renuntiatus, divinae caritatis ardore vehementer accensus, plurimas Italiae urbes concursans, gliscentes in eis civium discordias composuit, multasque ad Romani pontificis oboedientiam revocavit, et perditissimos homines ad poaenitentiam perduxit. Denique Tuderti, anno 1285, in Christi Domini e cruce pendentis amplexu, quem suum appellabat librum, sanctissime ex hac vita migravit. Eum Clemens decimus, pontifex maximus, sanctorum numero adscripsit.

____________________________________

112. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 16. August 2017: Stadtspaziergang in Sondershausen | Hippokrates über Verhältnis Klima/Charakter


> Download

Quod autem timidiores, effeminatiores ac imbelles prae Europaeis Asiani existant, moribusque mansuetiores, tempora ipsa anni in causa sunt, quae non magnas permutationes faciunt - neque caloris neque frigoris -, sed semper aequalia permanent. Unde neque mentes stupore percelluntur, neque corpora fortem transmutationem incurrunt. Mutationes enim sunt, quae hominis mentem semper excitant neque sinunt quiescere. Propter quas causas imbelle universum Asianorum genus existit, atque adhuc amplius propter leges. [Corpus Hippocraticum]

___________________________________

111. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 9. August 2017: Stadtspaziergang in Bad Frankenhausen | Seneka über den Krieg


> Download

Et ista, quamdiu furtim et a singulis fiunt, minus noxia minusque monstrosa sunt: ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim. Quae clam commissa capite luerent, tum, quia paludati fecere, laudamus. Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit. [Seneca, Epist. 95, 30 ff.]

___________________________________

110. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 2. August 2017: Hl. Alfons Maria de Liguori | Olitätenrundwanderweg bei Oberweißbach


> Download

Alfonsus Mari­a de Ligorio, Neapoli nobi­libus parentibus natus, vix ut adolevit, aegrotis in publicis nosocomi­is inservi­re ac iugi in templis orationi vacare in deli­ciis habebat. Patri obtemperans, causarum patroci­nia suscepit; fori tamen peri­cula expertus, eiusmodi vitae institutum ultro dimi­sit. Avi­ta primogenitura abdicata, et sacerdotio initiatus, tanto zelo irruit in vi­tia, ut ingentes perditorum hominum conversiones perageret. Pauperum praesertim et ruricolarum miseratus, congregationem Presbyterorum sancti­ssimi Redemptoris ad eorum evangelizationem insti­tuit. Ne autem a proposito umquam diverteret, perpetuo se voto obstri­nxit nullam temporis iacturam faciendi. Domi­nicae passionis et sacrae Euchari­stiae contemplator assi­duus, atque Dei Genitri­cis cultor exi­mius, non semel caelestis eius protectionis signis est recreatus. Multa edidit sacra eruditione ac pietate referta, quibus animas Christo lucrifacere studuit. Ab ecclesiasticis dignitatibus sibi oblatis constanti­ssime abhorruit; apostolica tamen auctoritate coactus, sanctae Agathae Gothorum ecclesiam gubernandam suscepit. Liberalis in pauperes, omnibus omnia factus, sanctimoniales ad perfectiorem vivendi formam redegit. Episcopatu ob graves habitualesque morbos dimi­sso, ad suos revertitur. Tandem nonagenarius, innocentia vitae et paenitentia fulgens, anno millesimo septingentesimo octogesimo septimo placidi­ssime exspiravit. Eum Pius Papa nonus Ecclesiae universalis Doctorem declaravit, et Pius duodecimus omnium confessariorum ac moralistarum caelestem apud Deum Patronum consti­tuit.



Zum Nachhören aller Sendungen seit Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg


31.08.2017

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.